
Liber Iob, 17
1 Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur: et solum mihi superest sepulchrum.
2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
4 Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur.
5 Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.
6 Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
7 Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
8 Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
9 Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
10 Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
11 Dies mei transierunt ; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.
12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
13 Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.
14 Putredini dixi: Pater meus es ; Mater mea, et soror mea, vermibus.
15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea? et patientiam meam quis considerat?
16 In profundissimum infernum descendent omnia mea: putasne saltem ibi erit requies mihi?
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
O tesouro oculto: Méritos e Excelências da Santa MissaOs tesouros, por grandes e preciosos que sejam, não podem ser estimados se não forem conhecidos. Eis…R$ 33,0012x de R$ 3,19![O tesouro oculto: Méritos e Excelências da Santa Missa]()
Saia midi plissada goiabaSaia modesta midi plissada, cor goiaba. Possui elástico na cintura e está disponível nos tamanhos M e G. …R$ 99,0012x de R$ 9,57![Saia midi plissada goiaba]()
O Catolicismo no BrasilQuem lê este livro o faz com mais de cem anos de distância, podendo ver as consequências do que indica seu…R$ 59,0012x de R$ 5,70![O Catolicismo no Brasil]()
Anchieta, o Santo do BrasilConheça a vida deste Santo que fazia milagres contínuos, tinha dons sobrenaturais extraordinários, e teve…R$ 38,0012x de R$ 3,67![Anchieta, o Santo do Brasil]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:






















