
Liber Iob, 21
1 Respondens autem Job, dixit:
2 Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.
3 Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba, ridete.
4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?
5 Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.
6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
7 Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?
8 Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
9 Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.
10 Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus.
12 Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
13 Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?
16 Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
17 Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?
18 Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
19 Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.
20 Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur?
22 Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat?
23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix:
24 viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur:
25 alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus:
26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
27 Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
28 Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?
29 Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis:
30 quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
31 Quis arguet coram eo viam ejus? et quæ fecit, quis reddet illi?
32 Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
33 Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Brasileiros Heróis da Fé (Vol. II)Após diversas obras de autores fidedignos e documentos inéditos de incontestável valor, escrevemos este…R$ 70,0012x de R$ 6,77![Brasileiros Heróis da Fé (Vol. II)]()
O segredo admirável do Santíssimo Rosário"Seria impossível citar a multidão de santos que encontraram no rosário um autêntico caminho de…R$ 30,0012x de R$ 2,90![O segredo admirável do Santíssimo Rosário]()
Saia midi evasê pied de pouleSaia modesta midi evasê preta em tecido suplex, estampa pied de poule Possui elasticidade e está…R$ 69,0012x de R$ 6,67![Saia midi evasê pied de poule]()
Vestido midi jeans com pregasVestido modesto midi com pregas na parte da frente, em tecido tipo viscose, cor jeans, com detalhe de amarrar…R$ 159,0012x de R$ 15,37![Vestido midi jeans com pregas]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:
























