Vulgata Clementina online

Liber Iob, 41
Procurar:
Liber Iob

Liber Iob, 41

1 Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo?

2 Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt.

3 Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.

4 Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit?

5 Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido.

6 Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.

7 Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.

8 Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.

9 Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi.

10 De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ.

11 De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis.

12 Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.

13 In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas.

14 Membra carnium ejus cohærentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.

15 Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.

16 Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.

17 Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax:

18 reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs.

19 Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundæ.

20 Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.

21 Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.

22 Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.

23 Post eum lucebit semita: æstimabit abyssum quasi senescentem.

24 Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.

25 Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ.

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia:

Saia midi de nesgas bordô floral
Saia longa evasê vinho geométrica
Saia midi godê total rosa flores brancas
Saia midi godê total azul marinho
Saia primavera plissada midi
Vestido midi godê total preto e branco borboletas
Saia midi godê total azul flores e listras
Vestido midi vinho com cinto
Saia longa evasê azul marinho floral
Vestido midi jeans evasê
Saia midi evasê bordô
Saia midi plissada azul marinho flores