
Liber Iob, 10
1 Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meum: loquar in amaritudine animæ meæ.
2 Dicam Deo: Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita judices.
3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves?
4 Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis?
5 Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
6 ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,
7 et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?
8 Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me?
9 Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
10 Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?
11 Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me.
12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
13 Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?
15 Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
16 Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
17 Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.
18 Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
19 Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,
21 antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:
22 terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
O Catolicismo no BrasilQuem lê este livro o faz com mais de cem anos de distância, podendo ver as consequências do que indica seu…R$ 59,0012x de R$ 5,70![O Catolicismo no Brasil]()
Saia midi evasê bordôSaia modesta midi evasê em tecido suplex, cor bordô, vermelho escuro. Possui elasticidade e está…R$ 65,0012x de R$ 6,28![Saia midi evasê bordô]()
Saia Madalena midi jeans escuraSaia modesta midi franzida três marias em tecido de jeans leve, cor azul escuro. Possui elástico na cintura…R$ 114,00![Saia Madalena midi jeans escura]()
119,0012x de R$ 11,02 Blusa manga longa laço pretaBlusa manga longa, na cor preta com, confeccionada em viscose, laço no pescoço, manga levemente franzida,…R$ 85,0012x de R$ 8,22![Blusa manga longa laço preta]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























