Vulgata Clementina online

Epistula ad Hebraeos, 1
Procurar:
Epistula ad Hebraeos

Epistula ad Hebraeos, 1

1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis:

2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula:

3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:

4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.

5 Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium?

6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.

7 Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.

8 Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui.

9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis præ participibus tuis.

10 Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli.

11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent:

12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?

14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis?

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia:

Vestido midi flora azul
Vestido jeans midi evasê botões
Vestido longo branco flores e arabescos
Vestido longuete evasê cinza
Saia midi evasê pied de poule
Saia midi com babado rosa
Vestido midi godê rosê botões
Vestido midi evasê preto com botões
Saia midi evasê branca flores
Vestido midi godê total preto e branco borboletas
Vestido midi infantil Filomena bege
Saia midi preta grid com bolsos