
Liber Iob, 30
1 Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:
2 quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni:
3 egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.
4 Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum:
5 qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
6 In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream:
7 qui inter hujuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias computabant:
8 filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
9 Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
10 Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
11 Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
12 Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
13 Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium.
14 Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
15 Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
16 Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
17 Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.
18 In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicæ succinxerunt me.
19 Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.
20 Clamo ad te, et non exaudis me: sto, et non respicis me.
21 Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
22 Elevasti me, et quasi super ventum ponens ; elisisti me valide.
23 Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
24 Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse salvabis.
25 Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
26 Expectabam bona, et venerunt mihi mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
27 Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie: prævenerunt me dies afflictionis.
28 Mœrens incedebam sine furore ; consurgens, in turba clamabam.
29 Frater fui draconum, et socius struthionum.
30 Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt præ caumate.
31 Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Vestido midi orvalho transpassado coralVestido modesto midi evasê, modelo transpassado, tecido plush, cor coral. Possui bolsos e está disponível…R$ 179,0012x de R$ 17,30![Vestido midi orvalho transpassado coral]()
Vestido midi evasê verde floral com bolsosVestido modesto midi evasê com pregas, detalhe de franzido na manga, em tecido crepe Celine, cor verde…R$ 299,0012x de R$ 28,90![Vestido midi evasê verde floral com bolsos]()
O Homem e a EternidadeO homem e a eternidade, de Garrigou-Lagrange, O. P., é um tratado De Novissimis, ou seja, dos fins…R$ 67,0012x de R$ 6,48![O Homem e a Eternidade]()
Vestido infantil midi JacintaVestido infantil midi modelo evasê salmão com linda estampa delicada de buquê de flores, com babado,…R$ 139,0012x de R$ 13,44![Vestido infantil midi Jacinta]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:






















