
Liber Iob, 9
1 Et respondens Job, ait:
2 Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.
3 Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
4 Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?
5 Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.
6 Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur.
7 Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.
8 Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.
9 Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.
10 Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
11 Si venerit ad me, non videbo eum ; si abierit, non intelligam.
12 Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis?
13 Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.
14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?
15 qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor.
16 Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.
17 In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.
18 Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.
19 Si fortitudo quæritur, robustissimus est ; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.
20 Si justificare me voluero, os meum condemnabit me ; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
21 Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.
22 Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit.
23 Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.
24 Terra data est in manus impii ; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est?
25 Dies mei velociores fuerunt cursore ; fugerunt, et non viderunt bonum.
26 Pertransierunt quasi naves poma portantes ; sicut aquila volans ad escam.
27 Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor.
28 Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
29 Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?
30 Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ,
31 tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.
33 Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
34 Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.
35 Loquar, et non timebo eum ; neque enim possum metuens respondere.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Blusa manga curta cinzaBlusa manga curta, na cor cinza, confeccionada em viscose e elastano com mangas curtas. Blusa leve, com bom…R$ 39,0012x de R$ 3,77![Blusa manga curta cinza]()
Blusa Eleonora verde mentaA blusa Eleonora, em viscolinho com elastano, tecido de qualidade superior, com decote V .Este detalhe traz…R$ 59,0012x de R$ 5,70![Blusa Eleonora verde menta]()
Vestido longo evasê rosa neon floralVestido modesto longo, evasê, decote "V", manga godê, em tecido crepe seda, cor rosa neon (quase laranja),…R$ 189,0012x de R$ 18,27![Vestido longo evasê rosa neon floral]()
Noivos e Esposos - Por que os casamentos fracassam ou dão…“O matrimônio é um sacramento. Ato sagrado, nascido na mente divina, organizado para o serviço de Deus,…R$ 44,0012x de R$ 4,25![Noivos e Esposos - Por que os casamentos fracassam ou dão…]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:
























