
Liber Iob, 22
1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
2 Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?
3 Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua?
4 Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium,
5 et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?
6 Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.
7 Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
8 In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
9 Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.
10 Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
11 Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri?
12 an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur?
13 Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat.
14 Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.
15 Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,
16 qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum?
17 Qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum,
18 cum ille implesset domos eorum bonis: quorum sententia procul sit a me.
19 Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos:
20 nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis?
21 Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.
22 Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.
23 Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
24 Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
25 Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
27 Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
28 Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
29 Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
30 Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Vestido jeans pretoVestido modesto midi evasê, em tecido jeans, cor preto, com botões, os botões abrem facilitando…R$ 175,0012x de R$ 16,92![Vestido jeans preto]()
O tesouro oculto: Méritos e Excelências da Santa MissaOs tesouros, por grandes e preciosos que sejam, não podem ser estimados se não forem conhecidos. Eis…R$ 33,0012x de R$ 3,19![O tesouro oculto: Méritos e Excelências da Santa Missa]()
Saia Madalena longa jeans escuraSaia modesta longa franzida três marias em tecido de jeans leve, cor azul escuro. Possui elástico na…R$ 129,0012x de R$ 12,47![Saia Madalena longa jeans escura]()
O Santo SudárioNeste Livro se encontra um histórico do Santo Sudário e dos principais estudos e análises de que foi…R$ 29,0012x de R$ 2,80![O Santo Sudário]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:
























