
Liber Nehemiae, 1
1 Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro.
2 Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda : et interrogavi eos de Judæis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem.
3 Et dixerunt mihi : Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio : et murus Jerusalem dissipatus est, et portæ ejus combustæ sunt igni.
4 Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis : jejunabam, et orabam ante faciem Dei cæli :
5 et dixi : Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua :
6 fiant aures tuæ auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis : et confiteor pro peccatis filiorum Israël, quibus peccaverunt tibi : ego et domus patris mei peccavimus,
7 vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et cæremonias, et judicia quæ præcepisti Moysi famulo tuo.
8 Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens : Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos :
9 et si revertamini ad me, et custodiatis præcepta mea, et faciatis ea : etiamsi abducti fueritis ad extrema cæli, inde congregabo vos, et reducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
10 Et ipsi servi tui, et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida.
11 Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum : et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Véu off-white oval Santa CatarinaVéu médio oval off-white para a Santa Missa, confeccionado com tule todo bordado, textura delicada e bom…R$ 89,0012x de R$ 8,60![Véu off-white oval Santa Catarina]()
Vestido longo rosêVestido modesto longo, godê simples, decote arredondado, manga godê, em tecido crepe seda, cor rosa…R$ 209,0012x de R$ 20,20![Vestido longo rosê]()
Dez datas que todo católico deveria conhecerEsta obra é essencial para quem deseja adquirir uma visão de conjunto da historia da Igreja sem precisar…R$ 59,0012x de R$ 5,70![Dez datas que todo católico deveria conhecer]()
A Imortalidade da Alma & A Razão Superior e InferiorEste livro reúne numa só obra dois textos de duas obras distintas de Santo Tomás de Aquino: o primeiro, A…R$ 27,0012x de R$ 2,61![A Imortalidade da Alma & A Razão Superior e Inferior]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























