Vulgata Clementina online

Liber Psalmorum, 75
Procurar:
Liber Psalmorum

Liber Psalmorum, 75

1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

2 Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus.

3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.

4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.

5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;

6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.

8 Tu terribilis es ; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.

9 De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit

10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.

11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.

12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,

13 et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terræ.

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia:

Vestido midi evasê preto
Saia longa branca guipir
Saia midi franzida azul marinho
Vestido carmelo midi com bolsos
Vestido infantil midi goiaba pipoquinha
Vestido midi godê total preto de renda flores azuis
Saia midi godê branca bolinhas e rosas
Vestido midi evasê amarelo floral
Vestido midi jasmim azul
Vestido infantil Goretti salmão
Saia midi infantil de algodão
Vestido midi meio godê preto