
Liber Psalmorum, 138
1 In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me ;
2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
3 Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti:
4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.
5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
6 Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam.
7 Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?
8 Si ascendero in cælum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades.
9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,
10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
11 Et dixi: Forsitan tenebræ conculcabunt me ; et nox illuminatio mea in deliciis meis.
12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.
13 Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meæ.
14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ; et substantia mea in inferioribus terræ.
16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum.
18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me:
20 quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.
21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam?
22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
23 Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas.
24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Saia midi evasê roxa floralSaia modesta midi evasê em tecido suplex, roxa estampa de flores amarelas. Possui elasticidade e está…R$ 69,0012x de R$ 6,67![Saia midi evasê roxa floral]()
Blusa manga curta Maria marsalaBlusa manga curta, manga curta baby look viacolycra premium na cor marsala , decote "V" alto, manga curta,…R$ 45,0012x de R$ 4,35![Blusa manga curta Maria marsala]()
O segredo da verdadeira devoção para com a Santíssima Virgem…Nasceu o Padre Júlio Maria em Waereghen (Bélgica), aos 8 de janeiro de 1878. Foram seus pais José de…R$ 69,0012x de R$ 6,67![O segredo da verdadeira devoção para com a Santíssima Virgem…]()
Vestido longo evasê rosa neon floralVestido modesto longo, evasê, decote "V", manga godê, em tecido crepe seda, cor rosa neon (quase laranja),…R$ 189,0012x de R$ 18,27![Vestido longo evasê rosa neon floral]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























