
Liber Psalmorum, 102
1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
2 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ; qui sanat omnes infirmitates tuas:
4 qui redimit de interitu vitam tuam ; qui coronat te in misericordia et miserationibus:
5 qui replet in bonis desiderium tuum ; renovabitur ut aquilæ juventus tua:
6 faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
7 Notas fecit vias suas Moysi ; filiis Israël voluntates suas.
8 Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.
9 Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.
10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
11 Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se ;
12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoniam pulvis sumus.
15 Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit:
16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
17 Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
19 Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
22 Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Vestido midi infantil Filomena pretoVestido infantil midi modelo evasê com babado, confeccionado em crepe seda, cor preta, com estampa floral…R$ 99,0012x de R$ 9,57![Vestido midi infantil Filomena preto]()
Blusa social manga ¾ azul claroBlusa social manga ¾ na cor azul claro, em tecido de algodão com elastano. Possui detalhe em renda no punho…R$ 55,0012x de R$ 5,32![Blusa social manga ¾ azul claro]()
Blusa pétala vermelhaBlusa meia manga, na cor branca com linda e delicada estampa, confeccionada em cetim, decote canoa, manga…R$ 89,0012x de R$ 8,60![Blusa pétala vermelha]()
Saia longa evasê verde com bolsosSaia modesta longa evasê com bolsos em tecido de viscose, cor verde. Possui elástico na cintura e está…R$ 129,0012x de R$ 12,47![Saia longa evasê verde com bolsos]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























