
Canticum Canticorum, 6
1 Sponsa. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
3 Sponsus. Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.
4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.
5 Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.
6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.
7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.
8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
10 Sponsa. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
11 Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
12 Chorus. Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Tu e ElaDe autoria do padre jesuíta Hardy Schilgen, este livro oferece um guia seguro de como o jovem católico deve…R$ 39,0012x de R$ 3,77![Tu e Ela]()
Blusa pétala azulBlusa meia manga, na cor branca com linda e delicada estampa, em cetim, decote canoa, manga babado; detalhe,…R$ 89,0012x de R$ 8,60![Blusa pétala azul]()
Blusa manga curta verde bordadaBlusa manga curta, na cor verde com aplique bordado, confeccionada em viscolycra, blusa leve, com bom…R$ 49,0012x de R$ 4,74![Blusa manga curta verde bordada]()
Imitação de CristoEsta é uma das obras mais difundidas da espiritualidade cristã. É por ela que a espiritualidade moderna…R$ 16,0012x de R$ 1,55![Imitação de Cristo]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:
























