
Canticum Canticorum, 1
1 Sponsa. Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,
2 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te.
3 Chorus Adolescentularum. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
4 Sponsa. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
7 Sponsus. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.
10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
11 Sponsa. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.
13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
14 Sponsus. Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.
15 Sponsa. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.
16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Blusa Eleonora PretaA blusa Eleonora, em viscolinho com elastano, tecido de qualidade superior, com decote V .Este detalhe traz…R$ 59,0012x de R$ 5,70![Blusa Eleonora Preta]()
Saia midi godê rosa floral cinto e bolsosSaia modesta midi godê em tecido malha suplex, cor rosa com estampa de rosas e laço . Possui detalhe de…R$ 85,0012x de R$ 8,22![Saia midi godê rosa floral cinto e bolsos]()
Blusa manga curta cinzaBlusa manga curta, na cor cinza, confeccionada em viscose e elastano com mangas curtas. Blusa leve, com bom…R$ 39,0012x de R$ 3,77![Blusa manga curta cinza]()
Blusa manga curta Maria rosaBlusa manga curta, manga curta baby look viacolycra premium nas cores variadas , decote "V" alto, manga…R$ 45,0012x de R$ 4,35![Blusa manga curta Maria rosa]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:
























