
Canticum Canticorum, 2
1 Ego flos campi, et lilium convallium.
2 Sponsus. Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
3 Sponsa. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
4 Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem.
5 Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
6 Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
7 Sponsus. Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
8 Sponsa. Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
9 Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
10 En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:
11 jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit.
12 Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra ;
13 ficus protulit grossos suos ; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:
14 columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
15 Sponsa. Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.
16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,
17 donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Vestido longo serenaVestido modesto longo franzido, com uma camada. Em tecido leve, preto com flores miúdas. Possui zíper nas…R$ 169,0012x de R$ 16,34![Vestido longo serena]()
A Santa Missa - Hino de GlóriaO mistério da Divina Eucaristia compreende dois maravilhosos capítulos, a saber: o Santo Sacrifício da…R$ 27,0012x de R$ 2,61![A Santa Missa - Hino de Glória]()
Vestido jeans escuro evasê botõesVestido modesto midi evasê, em tecido jeans, cor azul marinho, com botões, os botões abrem facilitando…R$ 185,0012x de R$ 17,88![Vestido jeans escuro evasê botões]()
Saia midi evasê preta flores e folhasSaia modesta midi evasê em tecido suplex, preta estampa de rosas e folhas. Possui elasticidade e está…R$ 69,0012x de R$ 6,67![Saia midi evasê preta flores e folhas]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























