
Liber Isaiae, 60
1 Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
2 Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos ; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur.
3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
4 Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent.
5 Tunc videbis, et afflues ; mirabitur et dilatabitur cor tuum: quando conversa fuerit ad te multitudo maris ; fortitudo gentium venerit tibi.
6 Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha ; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.
7 Omne pecus Cedar congregabitur tibi ; arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo.
8 Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas?
9 Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe ; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.
10 Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi ; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui.
11 Et aperientur portæ tuæ jugiter ; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.
12 Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur.
13 Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ ; et locum pedum meorum glorificabo.
14 Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël.
15 Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret: ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem:
16 et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis ; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob.
17 Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam.
18 Non audietur ultra iniquitas in terra tua ; vastitas et contritio in terminis tuis: et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
20 Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
21 Populus autem tuus omnes justi ; in perpetuum hæreditabunt terram: germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum.
22 Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Vestido midi godê azul turquesaVestido modesto midi corte meio godê, com botões funcionais, meia manga, em tecido alfaiataria Barbie, cor…R$ 299,0012x de R$ 28,90![Vestido midi godê azul turquesa]()
Sobre os Prazeres: Comentário ao Décimo Livro da Ética de…Santo Tomás de Aquino foi um dos grandes libertadores do intelecto humano, já nos disse G. K. Chesterton. E…R$ 27,0012x de R$ 2,61![Sobre os Prazeres: Comentário ao Décimo Livro da Ética de…]()
A Santa Missa - Hino de GlóriaO mistério da Divina Eucaristia compreende dois maravilhosos capítulos, a saber: o Santo Sacrifício da…R$ 27,0012x de R$ 2,61![A Santa Missa - Hino de Glória]()
Blusa pétala azulBlusa meia manga, na cor branca com linda e delicada estampa, em cetim, decote canoa, manga babado; detalhe,…R$ 89,0012x de R$ 8,60![Blusa pétala azul]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:























