Vulgata Clementina online

Liber Isaiae, 31
Procurar:
Liber Isaiae

Liber Isaiae, 31

1 Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt ; et super equitibus, quia prævalidi nimis ; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt !

2 Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit ; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem.

3 Ægyptus homo, et non deus ; et equi eorum caro, et non spiritus ; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur.

4 Quia hæc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam ; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion et super collem ejus.

5 Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans.

6 Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israël.

7 In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum.

8 Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum: et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt.

9 Et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus: cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Jerusalem.

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia:

Saia infantil Bárbara rosa
Saia longa babados terracota
Vestido longo de pregas bege bolinhas brancas e rosas
Saia midi godê azul flora cinto e bolsos
Saia midi plissada xadrez
Vestido midi evasê rosa flores azuis
Saia midi de pregas lavanda leve
Saia longa babados azul claro listras
Vestido midi godê bege floral
Vestido midi de pregas marrom glacê com cinto
Saia midi godê vinho com cinto e bolsos
Saia midi godê total rosê com cinto