
Liber I Paralipomenon, 8
1 Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,
2 Nohaa quartum, et Rapha quintum.
3 Fueruntque filii Bale: Addar, et Gera, et Abiud,
4 Abisue quoque et Naaman, et Ahoë,
5 sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.
6 Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.
7 Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.
8 Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas.
9 Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,
10 Jehus quoque, et Sechia, et Marma: hi sunt filii ejus principes in familiis suis.
11 Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal.
12 Porro filii Elphaal: Heber, et Misaam, et Samad: hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus.
13 Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon: hi fugaverunt habitatores Geth.
14 Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth,
15 et Zabadia, et Arod, et Heder,
16 Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria.
17 Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,
18 et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal,
19 et Jacim, et Zechri, et Zabdi,
20 et Elioënai, et Selethai, et Eliel,
21 et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei.
22 Et Jespham, et Heber, et Eliel,
23 et Abdon, et Zechri, et Hanan,
24 et Hanania, et Ælam, et Anathothia,
25 et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac.
26 Et Samsari, et Sohoria, et Otholia,
27 et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham.
28 Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.
29 In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha:
30 filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,
31 Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth:
32 et Macelloth genuit Samaa: habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
34 Filius autem Jonathan, Meribbaal: et Meribbaal genuit Micha.
35 Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
36 Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri: porro Zamri genuit Mosa,
37 et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
38 Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus: Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan: omnes hi filii Asel.
39 Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.
40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum: et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Os sacramentos e os mistérios: Iniciação cristã na Igreja…São seis catequeses sobre os sacramentos de iniciação cristã e oração, dirigidas aos neófitos durante…R$ 28,0012x de R$ 2,71![Os sacramentos e os mistérios: Iniciação cristã na Igreja…]()
Saia midi evasê mostardaSaia modesta midi evasê em tecido suplex, cor mostarda. Possui elasticidade e está disponível nos tamanhos…R$ 79,0012x de R$ 7,64![Saia midi evasê mostarda]()
As virtudes de Nossa SenhoraDiz Santo Agostinho que, para obter com mais certeza e profusão os favores dos Santos, é necessário…R$ 22,0012x de R$ 2,13![As virtudes de Nossa Senhora]()
Saia midi preta cinto e bolsosSaia modesta midi godê em tecido malha suplex, cor preta. Possui detalhe de cinto de mesmo tecido, costurado…R$ 89,0012x de R$ 8,60![Saia midi preta cinto e bolsos]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























