Vulgata Clementina online

Liber I Paralipomenon, 14
Procurar:
Liber I Paralipomenon

Liber I Paralipomenon, 14

1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum.

2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël.

3 Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias.

4 Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,

5 Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,

6 Noga quoque, et Napheg, et Japhia,

7 Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.

8 Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis.

9 Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.

10 Consuluitque David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea? Et dixit ei Dominus: Ascende, et tradam eos in manu tua.

11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit: Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ: et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.

12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.

13 Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.

14 Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: Non ascendas post eos: recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.

15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum: egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.

16 Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.

17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia:

Vestido midi evasê vintage verde
Saia midi jeans azul com bolsos
Vestido midi godê total branco poá rosas
Vestido midi preto poá
Vestido longuete godê rosê floral
Vestido midi godê rosa floral
Vestido midi Guadalupe
Vestido midi evasê rosa flores azuis
Saia midi godê total rosas vermelhas
Saia midi godê risca de giz preto
Saia longa evasê verde
Saia midi godê total preta flores brancas