
Liber I Paralipomenon, 18
1 Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim,
2 percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera.
3 Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
4 Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
5 Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium præberet Adarezer regi Soba: sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum.
6 Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quæ perrexerat.
7 Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem.
8 Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea.
9 Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,
10 misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer.
11 Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.
12 Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia:
13 et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David: salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat.
14 Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.
15 Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis:
16 Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba:
17 Banaias quoque filius Jojadæ super legiones Cerethi et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
A Guerra dos CristerosO livro relata, de forma sucinta, a guerra que os católicos mexicanos travaram entre 1926 e 1929 contra o…R$ 36,0012x de R$ 3,48![A Guerra dos Cristeros]()
Saia midi plissada primavera begeSaia modesta midi plissada, cor bege, estampa de flores miúdas. Possui elástico na cintura e está…R$ 119,0012x de R$ 11,50![Saia midi plissada primavera bege]()
A Imortalidade da Alma & A Razão Superior e InferiorEste livro reúne numa só obra dois textos de duas obras distintas de Santo Tomás de Aquino: o primeiro, A…R$ 27,0012x de R$ 2,61![A Imortalidade da Alma & A Razão Superior e Inferior]()
Saia midi evasê jacquard branca gridSaia modesta midi evasê em tecido malha jacquard matelassê, cor branca, com riscas preta. Possui…R$ 99,0012x de R$ 9,57![Saia midi evasê jacquard branca grid]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























