Vulgata Clementina online

Liber Esther, 11
Procurar:
Liber Esther

Liber Esther, 11

1 Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem.

2 Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochæus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin:

3 homo Judæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ.

4 Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda.

5 Et hoc ejus somnium fuit: apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terræmotus, et conturbatio super terram:

6 et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prælium.

7 Ad quorum clamorem cunctæ concitatæ sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum.

8 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiæ, et ingens formido super terram.

9 Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et præparata ad mortem.

10 Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.

11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.

12 Quod cum vidisset Mardochæus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia:

Vestido chemise marsala poá
Vestido longuete evasê azul marinho flores
Saia midi artemis preta
Saia midi de pregas branco flores botões e bolsos
Vestido midi botões de linho
Saia midi godê total rosa floral e folhas
Vestido midi godê total rosa claro de renda com flores
Saia midi de nesgas branco grid
Saia longa evasê franzida azul piscina
Vestido Salete midi evasê jeans
Saia midi rosa flores com bolsos
Saia longa evasê preta flores e listras