
Liber Esther, 6
1 Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur,
2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochæus insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium.
3 Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac præmii Mardochæus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil omnino mercedis accepit.
4 Statimque rex: Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius atrium domus regiæ intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochæum affigi patibulo, quod ei fuerat præparatum.
5 Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur.
6 Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,
7 respondit: Homo, quem rex honorare cupit,
8 debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum:
9 et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare.
10 Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochæo Judæo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quæ locutus es, prætermittas.
11 Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum equo præcedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.
12 Reversusque est Mardochæus ad januam palatii: et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite:
13 narravitque Zares uxori suæ, et amicis, omnia quæ evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus: Si de semine Judæorum est Mardochæus, ante quem cadere cœpisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus.
14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Vestido midi infantil Filomena pretoVestido infantil midi modelo evasê com babado, confeccionado em crepe seda, cor preta, com estampa floral…R$ 99,0012x de R$ 9,57![Vestido midi infantil Filomena preto]()
Vida e conversão de Santo Antão“Vocês me pediram um relato sobre a vida de Santo Antão: querem saber como chegou à vida ascética.…R$ 36,0012x de R$ 3,48![Vida e conversão de Santo Antão]()
A Santa Missa - Hino de GlóriaO mistério da Divina Eucaristia compreende dois maravilhosos capítulos, a saber: o Santo Sacrifício da…R$ 27,0012x de R$ 2,61![A Santa Missa - Hino de Glória]()
Tu e ElaDe autoria do padre jesuíta Hardy Schilgen, este livro oferece um guia seguro de como o jovem católico deve…R$ 39,0012x de R$ 3,77![Tu e Ela]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























