
Liber Proverbiorum, 24
1 Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis:
2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
3 Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.
4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus:
6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
7 Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum.
8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur:
9 cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
10 Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.
11 Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
12 Si dixeris: Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
16 Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.
17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum:
18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
19 Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios:
20 quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
21 Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis:
22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?
23 Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
24 Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
27 Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
29 Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum.
30 Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti:
31 et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.
32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas:
34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Vestido midi orvalho transpassado chumboVestido modesto midi evasê, modelo transpassado, tecido plush, cor cinza chumbo. Possui bolsos e está…R$ 179,0012x de R$ 17,30![Vestido midi orvalho transpassado chumbo]()
Vestido maria manga longa azulVestido modesto midi evasê manga longa, em tecido malha canelada, cor azul, manga longa, decote "V" lindo…R$ 149,0012x de R$ 14,40![Vestido maria manga longa azul]()
Saia midi godê verde cinto e bolsosSaia modesta midi godê em tecido malha suplex, cor verde. Possui detalhe de cinto de mesmo tecido, costurado…R$ 89,0012x de R$ 8,60![Saia midi godê verde cinto e bolsos]()
Saia midi godê total bege floralSaia modesta midi godê total em tecido suplex, cor bege com estampa floral. Possui elasticidade e está…R$ 89,0012x de R$ 8,60![Saia midi godê total bege floral]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:
























