
Liber Iudith, 9
1 Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens:
2 Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem:
3 et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem: et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ.
4 Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti.
5 Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.
6 Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.
7 Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos.
8 Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos.
9 Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,
10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi.
11 Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui.
12 Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur:
13 capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ.
14 Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum.
15 Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum.
16 Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.
17 Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem.
18 Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat:
19 et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Saia midi evasê roxa floralSaia modesta midi evasê em tecido suplex, roxa estampa de flores amarelas. Possui elasticidade e está…R$ 69,0012x de R$ 6,67![Saia midi evasê roxa floral]()
Saia midi plissada preta coraçõesSaia modesta midi plissada, cor preta com estampa de corações. Possui elástico na cintura e está…R$ 99,0012x de R$ 9,57![Saia midi plissada preta corações]()
Encíclica Pascendi Dominici Gregis: Sobre as doutrinas…Um dos mais importantes documentos do Papa São Pio X, a célebre Encíclica Pascendi Dominici Gregis foi…R$ 37,0012x de R$ 3,58![Encíclica Pascendi Dominici Gregis: Sobre as doutrinas…]()
Saia midi jeans AparecidaSaia midi evasê em tecido jeans, cor azul, com botões. Possui bolsos. Está disponível nos tamanhos 34 ao…R$ 139,0012x de R$ 13,44![Saia midi jeans Aparecida]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:
























