
Liber Iudith, 15
1 Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugæ præsidium sumunt,
2 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium.
3 Videntes itaque filii Israël fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos.
4 Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites: filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent.
5 Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël.
6 Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum.
7 Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et prædam quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde.
8 Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum.
9 Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith.
10 Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Jerusalem ; tu lætitia Israël ; tu honorificentia populi nostri:
11 quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum.
12 Et dixit omnis populus: Fiat, fiat.
13 Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israël.
14 Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili: et tradita sunt omnia illi a populo.
15 Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis et citharis.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Blusa Eleonora PretaA blusa Eleonora, em viscolinho com elastano, tecido de qualidade superior, com decote V .Este detalhe traz…R$ 59,0012x de R$ 5,70![Blusa Eleonora Preta]()
Saia midi rosa flores com bolsosSaia modesta midi godê em tecido malha suplex, cor rosa com estampa de flores. Possui detalhe de cinto de…R$ 89,0012x de R$ 8,60![Saia midi rosa flores com bolsos]()
Blusa SaraBlusa manga curta, na cor rosa, confeccionada em viscolycra, com um lindo bordado na frente, blusa leve, com…R$ 24,0012x de R$ 2,32![Blusa Sara]()
Blusa manga curta cinzaBlusa manga curta, na cor cinza, confeccionada em viscose e elastano com mangas curtas. Blusa leve, com bom…R$ 39,0012x de R$ 3,77![Blusa manga curta cinza]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























