
Liber Ieremiae, 30
1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:
2 Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.
3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
4 Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam:
5 Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.
6 Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem?
7 Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.
8 Et erit in die illa, ait Dominus exercituum: conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni:
9 sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.
10 Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël: quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:
11 quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.
12 Quia hæc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua ; pessima plaga tua:
13 non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi.
14 Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
15 Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua, feci hæc tibi.
16 Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.
17 Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion: hæc est, quæ non habebat requirentem.
18 Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor: et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur:
19 et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
20 Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
21 Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus:
22 et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
23 Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens: in capite impiorum conquiescet.
24 Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Vestido midi godê vinhoVestido modesto midi corte meio godê, com botões funcionais, meia manga, em tecido alfaiataria Barbie, cor…R$ 299,0012x de R$ 28,90![Vestido midi godê vinho]()
Vestido longo evasê salmãoVestido modesto longo, evasê, decote arredondado, manga princesa, em tecido crepe seda, cor salmão.…R$ 179,0012x de R$ 17,30![Vestido longo evasê salmão]()
Saia longa evasê verdeSaia modesta longa evasê em tecido suplex, cor verde. Possui elasticidade e está disponível nos tamanhos…R$ 89,0012x de R$ 8,60![Saia longa evasê verde]()
Dom Vital, o Atanásio brasileiro"O Atanásio brasileiro": assim chamaram a Dom Vital seus contemporâneos, comparando-o a Santo Atanásio, o…R$ 54,0012x de R$ 5,22![Dom Vital, o Atanásio brasileiro]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























