
Liber Ieremiae, 18
1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:
2 Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.
3 Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam.
4 Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis: conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret.
5 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
6 Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israël? ait Dominus: ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israël.
7 Repente loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud:
8 si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.
9 Et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et plantem illud.
10 Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.
11 Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem: revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra.
12 Qui dixerunt: Desperavimus: post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.
13 Ideo hæc dicit Dominus: Interrogate gentes: Quis audivit talia horribilia, quæ fecit nimis virgo Israël?
14 Numquid deficiet de petra agri nix Libani? aut evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes?
15 Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, in semitis sæculi, ut ambularent per eas in itinere non trito,
16 ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum: omnis qui præterierit per eam obstupescet, et movebit caput suum.
17 Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico: dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.
18 Et dixerunt: Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.
19 Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum.
20 Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animæ meæ? Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis.
21 Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii: fiant uxores eorum absque liberis, et viduæ: et viri earum interficiantur morte: juvenes eorum confodiantur gladio in prælio:
22 audiatur clamor de domibus eorum: adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis.
23 Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem: ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur: fiant corruentes in conspectu tuo ; in tempore furoris tui abutere eis.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Saia midi preta cinto e bolsosSaia modesta midi godê em tecido malha suplex, cor preta. Possui detalhe de cinto de mesmo tecido, costurado…R$ 89,0012x de R$ 8,60![Saia midi preta cinto e bolsos]()
Vestido midi orvalho transpassado chumboVestido modesto midi evasê, modelo transpassado, tecido plush, cor cinza chumbo. Possui bolsos e está…R$ 179,0012x de R$ 17,30![Vestido midi orvalho transpassado chumbo]()
Vestido midi infantil Filomena begeVestido infantil midi modelo evasê com babado, confeccionado em crepe seda, cor bege, amarrozado, com…R$ 99,0012x de R$ 9,57![Vestido midi infantil Filomena bege]()
Pequeno catecismo ilustrado da doutrina cristãContém informações básicas para crianças, orações para saber de cor, mandamentos da lei de Deus,…R$ 24,0012x de R$ 2,32![Pequeno catecismo ilustrado da doutrina cristã]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























