
Liber Ecclesiastes, 8
1 Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.
2 Ego os regis observo, et præcepta juramenti Dei.
3 Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet.
4 Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest: Quare ita facis?
5 Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
6 Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio,
7 quia ignorat præterita, et futura nullo scire potest nuntio.
8 Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.
9 Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.
11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur ; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
13 Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.
14 Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
15 Laudavi igitur lætitiam ; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitæ suæ quos dedit ei Deus sub sole.
16 Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.
17 Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quæ fiunt sub sole ; et quanto plus laboraverit ad quærendum, tanto minus inveniat: etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Vestido midi orvalho transpassado coralVestido modesto midi evasê, modelo transpassado, tecido plush, cor coral. Possui bolsos e está disponível…R$ 179,0012x de R$ 17,30![Vestido midi orvalho transpassado coral]()
Saia midi de nesgas nudeSaia modesta midi de nesgas, cor nude. Está disponível nos tamanhos P, M, G e GG. Produto com excelente…R$ 85,0012x de R$ 8,22![Saia midi de nesgas nude]()
Blusa Eleonora PretaA blusa Eleonora, em viscolinho com elastano, tecido de qualidade superior, com decote V .Este detalhe traz…R$ 59,0012x de R$ 5,70![Blusa Eleonora Preta]()
Vestido longo evasê rosa neon floralVestido modesto longo, evasê, decote "V", manga godê, em tecido crepe seda, cor rosa neon (quase laranja),…R$ 189,0012x de R$ 18,27![Vestido longo evasê rosa neon floral]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























