
Liber Ecclesiastes, 5
1 Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui.
2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
3 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde:
4 multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
5 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.
6 Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time.
7 Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ;
8 et insuper universæ terræ rex imperat servienti.
9 Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ; et hoc ergo vanitas.
10 Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat ; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
12 Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui.
13 Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit.
14 Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
15 Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
16 cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.
17 Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus ; et hæc est pars illius.
18 Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei.
19 Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Saia midi godê total bege floralSaia modesta midi godê total em tecido suplex, cor bege com estampa floral. Possui elasticidade e está…R$ 89,0012x de R$ 8,60![Saia midi godê total bege floral]()
Vestido midi flora azulVestido modesto midi evasê, em tecido tipo crepe seda forrado, cor azul claro, estampa floral, acompanha…R$ 159,0012x de R$ 15,37![Vestido midi flora azul]()
Vestido maria manga longa azulVestido modesto midi evasê manga longa, em tecido malha canelada, cor azul, manga longa, decote "V" lindo…R$ 149,0012x de R$ 14,40![Vestido maria manga longa azul]()
A ordem natural e a ordem sobrenaturalO que o autor denuncia no seu livro é a redução da ordem sobrenatural, ou seja, a ordem da graça, a ordem…R$ 21,0012x de R$ 2,03![A ordem natural e a ordem sobrenatural]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:
























