
Epistula II Petri, 3
1 Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem:
2 ut memores sitis eorum, quæ prædixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, præceptorum Domini et Salvatoris.
3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,
4 dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.
5 Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo:
6 per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.
7 Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.
8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.
10 Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur.
11 Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,
12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?
13 Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.
14 Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace:
15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
16 sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
17 Vos igitur fratres, præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate:
18 crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Tu e ElaDe autoria do padre jesuíta Hardy Schilgen, este livro oferece um guia seguro de como o jovem católico deve…R$ 39,0012x de R$ 3,77 Anchieta, o Santo do BrasilConheça a vida deste Santo que fazia milagres contínuos, tinha dons sobrenaturais extraordinários, e teve…R$ 38,0012x de R$ 3,67 Blusa Eleonora PretaA blusa Eleonora, em viscolinho com elastano, tecido de qualidade superior, com decote V .Este detalhe traz…R$ 59,0012x de R$ 5,70 Vestido longo Sarah cremeVestido modesto longo, godê simples, decote arredondado, manga princesa, em tecido crepe seda, cor creme com…R$ 189,0012x de R$ 18,27
Compartilhe este capítulo da bíblia: