
Epistula II Petri, 1
1 Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.
2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri:
3 Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
4 per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.
5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
6 in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
7 in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
8 Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
9 Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
10 Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.
11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his: et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.
13 Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione:
14 certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.
15 Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
16 Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam: sed speculatores facti illius magnitudinis.
17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.
18 Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris:
20 hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.
21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Vestido lux azul serenityVestido modesto longo franzido, com um babado. Em tecido leve, cor azul claro. Possui zíper nas costa e…R$ 209,0012x de R$ 20,20![Vestido lux azul serenity]()
Saia midi vintage margaridasSaia modesta midi de nesgas, cor marrom claro com estampa tipo margaridas. Está disponível em tamanho…R$ 79,0012x de R$ 7,64![Saia midi vintage margaridas]()
Noivos e Esposos - Por que os casamentos fracassam ou dão…“O matrimônio é um sacramento. Ato sagrado, nascido na mente divina, organizado para o serviço de Deus,…R$ 44,0012x de R$ 4,25![Noivos e Esposos - Por que os casamentos fracassam ou dão…]()
Saia midi godê total bege floralSaia modesta midi godê total em tecido suplex, cor bege com estampa floral. Possui elasticidade e está…R$ 89,0012x de R$ 8,60![Saia midi godê total bege floral]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























