
Epistula I ad Corinthios, 9
1 Non sum liber? non sum Apostolus? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi? nonne opus meum vos estis in Domino?
2 Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum: nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
3 Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est:
4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?
5 numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas?
6 aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi?
7 Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat?
8 Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit?
9 Scriptum est enim in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo?
10 an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
11 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?
12 Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.
13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt: et qui altari deserviunt, cum altari participant?
14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
15 Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero.
17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
18 Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
20 Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer:
21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem: iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem: sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.
22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
23 Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.
24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite ut comprehendatis.
25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.
26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum: sic pugno, non quasi aërem verberans:
27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Blusa SaraBlusa manga curta, na cor rosa, confeccionada em viscolycra, com um lindo bordado na frente, blusa leve, com…R$ 24,0012x de R$ 2,32![Blusa Sara]()
Saia midi godê azul flora cinto e bolsosSaia modesta midi godê em tecido malha suplex, cor azul piscina com estampa de rosas . Possui detalhe de…R$ 79,0012x de R$ 7,64![Saia midi godê azul flora cinto e bolsos]()
Brasileiros Heróis da Fé (Vol. II)Após diversas obras de autores fidedignos e documentos inéditos de incontestável valor, escrevemos este…R$ 70,0012x de R$ 6,77![Brasileiros Heróis da Fé (Vol. II)]()
Novena do Sagrado Coração de JesusO fim principal que nos devemos propor nesta novena é o nosso progresso contínuo no amor de Jesus Cristo,…R$ 25,0012x de R$ 2,42![Novena do Sagrado Coração de Jesus]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:
























