
Epistula I ad Corinthios, 12
1 De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.
2 Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
3 Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus:
5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus:
6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum:
9 alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu:
10 alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
11 Hæc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.
13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus.
14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore?
16 Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore?
17 Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus?
18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?
20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.
22 Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt:
23 et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.
24 Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
26 Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
27 Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.
29 Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores?
30 numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur?
31 Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Blusa manga curta cinzaBlusa manga curta, na cor cinza, confeccionada em viscose e elastano com mangas curtas. Blusa leve, com bom…R$ 39,0012x de R$ 3,77![Blusa manga curta cinza]()
O segredo admirável do Santíssimo Rosário"Seria impossível citar a multidão de santos que encontraram no rosário um autêntico caminho de…R$ 30,0012x de R$ 2,90![O segredo admirável do Santíssimo Rosário]()
Noivos e Esposos - Por que os casamentos fracassam ou dão…“O matrimônio é um sacramento. Ato sagrado, nascido na mente divina, organizado para o serviço de Deus,…R$ 44,0012x de R$ 4,25![Noivos e Esposos - Por que os casamentos fracassam ou dão…]()
A Santa Missa - Hino de GlóriaO mistério da Divina Eucaristia compreende dois maravilhosos capítulos, a saber: o Santo Sacrifício da…R$ 27,0012x de R$ 2,61![A Santa Missa - Hino de Glória]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:
























