
Epistula ad Hebraeos, 2
1 Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.
2 Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem:
3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
4 contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
5 Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.
6 Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum?
7 Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.
9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.
11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens:
12 Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te.
13 Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.
14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum:
15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.
17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Sobre os Prazeres: Comentário ao Décimo Livro da Ética de…Santo Tomás de Aquino foi um dos grandes libertadores do intelecto humano, já nos disse G. K. Chesterton. E…R$ 27,0012x de R$ 2,61![Sobre os Prazeres: Comentário ao Décimo Livro da Ética de…]()
Vestido jeans midi evasê botõesVestido modesto longuete evasê, em tecido jeans, cor azul marinho, com botões que abrem facilitando…R$ 189,0012x de R$ 18,27![Vestido jeans midi evasê botões]()
Blusa pérola brancaA blusa pérola, é feita em tecido crepe, na cor branca, com manga curta e com detalhes bordados e guipir.…R$ 69,0012x de R$ 6,67![Blusa pérola branca]()
Tu e ElaDe autoria do padre jesuíta Hardy Schilgen, este livro oferece um guia seguro de como o jovem católico deve…R$ 39,0012x de R$ 3,77![Tu e Ela]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























