
Epistula ad Hebraeos, 13
1 Caritas fraternitatis maneat in vobis,
2 et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
3 Mementote vinctorum, tamquam simul vincti: et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.
4 Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.
5 Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam:
6 ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi adjutor: non timebo quid faciat mihi homo.
7 Mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
8 Jesus Christus heri, et hodie: ipse et in sæcula.
9 Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis: quæ non profuerunt ambulantibus in eis.
10 Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
11 Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
12 Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
13 Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
14 Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
15 Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.
16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.
17 Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis.
18 Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
19 Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.
20 Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,
21 aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
22 Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.
23 Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos.
24 Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.
25 Gratia cum omnibus vobis. Amen.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Dom Vital: O Heroico Bispo de OlindaO ano era 1872. Apenas dois anos antes tinha fim o conflito mais trágico do continente, a Guerra do…R$ 69,0012x de R$ 6,67![Dom Vital: O Heroico Bispo de Olinda]()
Saia evasê longa laço preta com brancoSaia modesta longa evasê franzida em tecido de viscose, cor preta com estampa floral branca. Possui…R$ 129,0012x de R$ 12,47![Saia evasê longa laço preta com branco]()
Saia midi godê rosa floral cinto e bolsosSaia modesta midi godê em tecido malha suplex, cor rosa com estampa de rosas e laço . Possui detalhe de…R$ 85,0012x de R$ 8,22![Saia midi godê rosa floral cinto e bolsos]()
A eficácia maravilhosa do Santo RosárioLendo este livro você encontrará preciosos conselhos de São Luís Maria Grignion De Montfort, considerado…R$ 20,0012x de R$ 1,93![A eficácia maravilhosa do Santo Rosário]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























