
Prophetia Zachariae, 2
1 Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.
2 Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.
3 Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus:
4 et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.
5 Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.
6 O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus.
7 O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis:
8 quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei:
9 quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
10 Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.
11 Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
12 Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.
13 Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Os sacramentos e os mistérios: Iniciação cristã na Igreja…São seis catequeses sobre os sacramentos de iniciação cristã e oração, dirigidas aos neófitos durante…R$ 28,0012x de R$ 2,71![Os sacramentos e os mistérios: Iniciação cristã na Igreja…]()
Vestido midi infantil Filomena begeVestido infantil midi modelo evasê com babado, confeccionado em crepe seda, cor bege, amarrozado, com…R$ 99,0012x de R$ 9,57![Vestido midi infantil Filomena bege]()
Conjunto modesto para praia azul floridoConjunto modesto para praia e exercícios físicos com body e saia evasê com bermuda costurada por dentro,…R$ 269,0012x de R$ 26,00![Conjunto modesto para praia azul florido]()
Vestido midi AuroraVestido modesto midi evasê, em tecido tipo viscolinho, cor verde lima, acompanha faixa de mesmo tecido para…R$ 189,0012x de R$ 18,27![Vestido midi Aurora]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:
























