
Prophetia Osee, 9
1 Noli lætari, Israël ; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
2 Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis:
3 non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.
4 Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium ; omnes qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animæ ipsorum: non intrabit in domum Domini.
5 Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini?
6 Ecce enim profecti sunt a vastitate: Ægyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum.
7 Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ.
8 Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus ; insania in domo Dei ejus.
9 Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.
10 Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.
11 Ephraim quasi avis avolavit ; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
12 Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et væ eis cum recessero ab eis !
13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.
14 Da eis, Domine. Quid dabis eis? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.
15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes.
16 Percussus est Ephraim ; radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.
17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Véu off-white oval Santa CatarinaVéu médio oval off-white para a Santa Missa, confeccionado com tule todo bordado, textura delicada e bom…R$ 89,0012x de R$ 8,60![Véu off-white oval Santa Catarina]()
Vestido lux verde mentaVestido modesto longo franzido, com um babado. Em tecido leve, cor verde água. Possui zíper nas costa e…R$ 209,0012x de R$ 20,20![Vestido lux verde menta]()
Saia midi godê azul flora cinto e bolsosSaia modesta midi godê em tecido malha suplex, cor azul piscina com estampa de rosas . Possui detalhe de…R$ 79,0012x de R$ 7,64![Saia midi godê azul flora cinto e bolsos]()
Saia midi evasê azul com laçoSaia modesta midi evasê em malha de algodão, cor azul. Está disponível nos tamanhos P, M G e GG . Possui…R$ 75,0012x de R$ 7,25![Saia midi evasê azul com laço]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























