Vulgata Clementina online

Capítulos

Prophetia Amos, 6
Procurar:
Prophetia Amos

Prophetia Amos, 6

1 Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël !

2 Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est.

3 Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis ;

4 qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris ; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti ;

5 qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,

6 bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.

7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.

8 Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.

9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.

10 Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo ; et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te?

11 Et respondebit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini.

12 Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.

13 Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium.

14 Qui lætamini in nihilo ; qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?

15 Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia:

Saia evasê longa laço preta com branco
Saia midi franzida poá rosa
Saia midi godê risca de giz preto
Saia midi de nesgas rosa pink
Vestido midi Dália marrom
Saia midi branca flores rosas com bolsos
Saia midi godê alfaiataria preta
Vestido midi godê vinho com botões e bolsos
Saia midi godê total branca bolinhas e flores
Saia midi plissada primavera salmão
Saia midi godê pied poule com bolsos
Saia jardim plissada midi