
Liber Numeri, 27
1 Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt:
3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
4 Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.
5 Qui dixit ad eum:
6 Justam rem postulant filiæ Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.
7 Ad filios autem Israël loqueris hæc:
8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.
9 Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.
11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.
12 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.
13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron:
14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.
15 Cui respondit Moyses:
16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc:
17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
18 Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine:
20 et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.
21 Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.
22 Fecit Moyses ut præceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.
23 Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Imitação de CristoEsta é uma das obras mais difundidas da espiritualidade cristã. É por ela que a espiritualidade moderna…R$ 16,0012x de R$ 1,55![Imitação de Cristo]()
Vestido midi jeans com pregasVestido modesto midi com pregas na parte da frente, em tecido tipo viscose, cor jeans, com detalhe de amarrar…R$ 159,0012x de R$ 15,37![Vestido midi jeans com pregas]()
Saia longa evasê verde com bolsosSaia modesta longa evasê com bolsos em tecido de viscose, cor verde. Possui elástico na cintura e está…R$ 129,0012x de R$ 12,47![Saia longa evasê verde com bolsos]()
Saia midi babado mostardaSaia modesta midi evasê franzida com babado, em tecido malha de algodão, cor verde. Possui elástico na…R$ 85,0012x de R$ 8,22![Saia midi babado mostarda]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























