
Liber Leviticus, 21
1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
2 nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,
3 et sorore virgine quæ non est nupta viro:
4 sed nec in principe populi sui contaminabitur.
5 Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.
6 Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.
7 Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo,
8 et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos.
9 Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.
10 Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet:
11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur.
12 Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.
13 Virginem ducet uxorem:
14 viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo:
15 ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ: quia ego Dominus, qui sanctifico eum.
16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
17 Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,
18 nec accedet ad ministerium ejus: si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,
19 si fracto pede, si manu,
20 si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus.
21 Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo:
22 vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,
23 ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.
24 Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Blusa manga curta Maria marsalaBlusa manga curta, manga curta baby look viacolycra premium na cor marsala , decote "V" alto, manga curta,…R$ 45,0012x de R$ 4,35![Blusa manga curta Maria marsala]()
Saia midi godê verde cinto e bolsosSaia modesta midi godê em tecido malha suplex, cor verde. Possui detalhe de cinto de mesmo tecido, costurado…R$ 89,0012x de R$ 8,60![Saia midi godê verde cinto e bolsos]()
A instrução dos catecúmenos: Teoria e prática da catequeseO título "A instrução dos catecúmenos" não traduz literalmente o original De catechizandis rudibus, mas…R$ 33,0012x de R$ 3,19![A instrução dos catecúmenos: Teoria e prática da catequese]()
Vestido midi flora azulVestido modesto midi evasê, em tecido tipo crepe seda forrado, cor azul claro, estampa floral, acompanha…R$ 159,0012x de R$ 15,37![Vestido midi flora azul]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:
























