
Liber II Paralipomenon, 10
1 Profectus est autem Roboam in Sichem: illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem.
2 Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Ægypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est.
3 Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël: et locuti sunt ad Roboam, dicentes:
4 Pater tuus durissimo jugo nos pressit: tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.
5 Qui ait: Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
6 iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens: Quid datis consilii ut respondeam populo?
7 Qui dixerunt ei: Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.
8 At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare cœpit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.
9 Dixitque ad eos: Quid vobis videtur? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi: Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus?
10 At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt: Sic loqueris populo qui dixit tibi: Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva: et sic respondebis ei: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
11 Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.
12 Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut præceperat eis.
13 Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum:
14 locutusque est juxta juvenum voluntatem: Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero cædam vos scorpionibus.
15 Et non acquievit populi precibus: erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.
16 Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum: Non est nobis pars in David, neque hæreditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël ; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
17 Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
18 Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem.
19 Recessitque Israël a domo David, usque ad diem hanc.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Saia longuete evasê jeans botões e bolsosSaia modesta longuete evasê em tecido jeans, cor azul desbotado, com botões, barra desfiada. Possui bolsos.…R$ 129,0012x de R$ 12,47![Saia longuete evasê jeans botões e bolsos]()
O tesouro oculto: Méritos e Excelências da Santa MissaOs tesouros, por grandes e preciosos que sejam, não podem ser estimados se não forem conhecidos. Eis…R$ 33,0012x de R$ 3,19![O tesouro oculto: Méritos e Excelências da Santa Missa]()
Vestido midi evasê manga flare pretoVestido modesto midi evasê, manga flare, em tecido tipo crepe, cor preta, estampa de floral. Está…R$ 159,0012x de R$ 15,37![Vestido midi evasê manga flare preto]()
Vestido longo Sarah salmãoVestido modesto longo, godê simples, decote arredondado, manga princesa, em tecido crepe seda, cor creme com…R$ 199,0012x de R$ 19,24![Vestido longo Sarah salmão]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























