
Liber Genesis, 15
1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
2 Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.
3 Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.
4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.
5 Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum.
6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
7 Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.
8 At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?
9 Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.
10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.
11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
13 Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.
14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia.
15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
16 Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.
17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,
20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,
21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Saia plissada begeSaia modesta midi plissada, cor palha. Possui elástico na cintura e está disponível em tamanhos M e G. …R$ 119,0012x de R$ 11,50![Saia plissada bege]()
Dom Vital, o Atanásio brasileiro"O Atanásio brasileiro": assim chamaram a Dom Vital seus contemporâneos, comparando-o a Santo Atanásio, o…R$ 54,0012x de R$ 5,22![Dom Vital, o Atanásio brasileiro]()
O tesouro oculto: Méritos e Excelências da Santa MissaOs tesouros, por grandes e preciosos que sejam, não podem ser estimados se não forem conhecidos. Eis…R$ 33,0012x de R$ 3,19![O tesouro oculto: Méritos e Excelências da Santa Missa]()
A Vida Maravilhosa e a Medalha de São BentoConheça a biografia de São Bento e os poderes extraordinários de sua Medalha exorcística. Pouca gente…R$ 27,0012x de R$ 2,61![A Vida Maravilhosa e a Medalha de São Bento]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:
























