
Evangelium secundum Matthaeum, 16
1 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.
2 At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum.
3 Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.
4 Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.
5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.
6 Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.
7 At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus.
8 Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis?
9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?
10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?
11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum?
12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.
13 Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
14 At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.
15 Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis?
16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
17 Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.
18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.
19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.
20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.
21 Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.
23 Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.
24 Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.
28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Saia Madalena longa jeans escuraSaia modesta longa franzida três marias em tecido de jeans leve, cor azul escuro. Possui elástico na…R$ 129,0012x de R$ 12,47![Saia Madalena longa jeans escura]()
Vestido infantil midi JacintaVestido infantil midi modelo evasê salmão com linda estampa delicada de buquê de flores, com babado,…R$ 139,0012x de R$ 13,44![Vestido infantil midi Jacinta]()
Saia longa evasê verde com bolsosSaia modesta longa evasê com bolsos em tecido de viscose, cor verde. Possui elástico na cintura e está…R$ 129,0012x de R$ 12,47![Saia longa evasê verde com bolsos]()
Vestido midi godê azul turquesaVestido modesto midi corte meio godê, com botões funcionais, meia manga, em tecido alfaiataria Barbie, cor…R$ 299,0012x de R$ 28,90![Vestido midi godê azul turquesa]()
Compartilhe este capítulo da bíblia:

























