
Epistulam ad Philemonem, 1
1 Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
2 et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
5 audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos:
6 ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:
9 propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:
10 obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:
13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:
14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes:
16 jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?
17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:
18 si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
20 ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.
21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
22 Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.
23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.
25 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Notas:
Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.
Produtos recomendados:
Saia midi evasê preta xadrezSaia modesta midi evasê em tecido suplex, preta estampa xadrex cinza com preto. Possui elasticidade e está…R$ 69,0012x de R$ 6,67 Blusa Eleonora pinkA blusa Eleonora, em viscolinho com elastano, tecido de qualidade superior, com decote V .Este detalhe traz…R$ 59,0012x de R$ 5,70 Vestido midi maria vinhoVestido modesto midi evasê manga curta, em tecido viscolycra, cor vinho, decote "V" saia com babado, está…R$ 149,0012x de R$ 14,40 Véu off-white oval Santa CatarinaVéu médio oval off-white para a Santa Missa, confeccionado com tule todo bordado, textura delicada e bom…R$ 89,0012x de R$ 8,60
Compartilhe este capítulo da bíblia: