Vulgata Clementina online

Capítulos

Epistula I ad Timotheum, 3
Procurar:
Epistula I ad Timotheum

Epistula I ad Timotheum, 3

1 Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.

2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,

3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed

4 suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate.

5 Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit?

6 Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.

7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.

8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:

9 habentes mysterium fidei in conscientia pura.

10 Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.

11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.

12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.

13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.

14 Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito:

15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.

16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.

Notas:

Edição da bíblia em vulgata clementina produzida a partir de papiros, manuscritos e códices gregos antiquíssimos. Recomenda-se ler a tradução em português da vulgata pelo padre Matos Soares.

Produtos recomendados:

Compartilhe este capítulo da bíblia:

Vestido midi evasê preto com tule
Vestido midi evasê manga flare preto
Saia midi godê total marrom com cinto
Vestido longo evasê preto primavera
Vestido midi godê total rosa contas e borboletas
Saia midi evasê branca floral
Vestido longo de pregas vermelho
Saia midi evasê preta grid
Saia longuete jeans escuro
Saia midi evasê preta quadriculada
Vestido midi evasê azul marinho floral
Vestido midi evasê goiaba floral