Cantos eucarísticos

Adoro te devote

Adoro te devote, 
Latens Deitas 
Quae sub his figuris 
Vere latitas 
Tibi se cor meum 
Totum subiicit 
Quia te contemplans 
Totum déficit 

Visus, tactus, gustus 
In te fallitur 
Sed auditu solo 
Tuto creditur 
Credo quidquid dixit 
Dei Filius 
Nil hoc verbo 
Veritatis verius 

In cruce latebat 
Sola Deitas 
At hic latet simul 
Et humanitas 
Ambo tamen credens 
Atque confitens 
Peto quod petivit 
Latro paenitens 

Plagas, sicut Thomas, 
Non intueor 
Deum tamen meum 
Te confiteor 
Fac me tibi semper 
Magis credere 
In te spem habere 
Te diligere 

O memoriale 
mortis Domini! 
Panis vivus, vitam 
Praestans homini! 
Praesta meae menti 
De te vivere 
Et te illi semper 
Dulce sapere 

Pie pellicane, 
Iesu Domine 
Me immundum munda 
Tuo sanguine 
Cuius una stilla 
Salvum facere 
Totum mundum 
Quit ab omni scelere 

Iesu, quem velatum 
Nunc aspicio 
Oro fiat illud 
Quod tam sitio 
Ut te revelata 
Cernens facie 
Visu sim beatus 
Tuae gloriae.

Amén

Vestido midi evasê rosa flores azuis
Saia longa jeans escuro
Vestido midi godê azul folhagem
Vestido jeans escuro evasê botões
Saia midi de pregas salmão botões e bolsos
Vestido midi godê total preto flores
Saia longa três marias nude
Saia midi godê total azul marinho flores e folhas
Saia midi cinza grid com bolsos
Vestido midi godê total rosinha flores
Saia longa plissada azul folhagem
Saia midi de nesgas branco grid